Centro Risorse Territoriale di Pesaro e Urbino

The Lombards' Te Deum

Report Broken Link Change Language
Language Switch Cloud Preload
Current Language: English
You can select another language:
‹« ItalianItalian »›
or Close this window.

On 18 March 1848 the Milanese rose up in arms against their Austrian oppressors and managed to defeat Marshal Radetzky's army after five days of street fighting.

"The Lombards' Te Deum"

was printed in Milan on 30 March 1848

Te Ferdinandum execramur, Te Attilam profitemur,

Te Tyramnorum patrem tota Italia detestatur.

Tibi omnis Anglia, Tibi Roma, Tibi Europae potentatus,

Tibi Gallorum epulantium coctus incessabili voce proclamant;

Satan, Satan, Satan infessus Deo Sabaoth!

Plena est Insubrium terra vestigiis inumanitatis tuae,

Te liberiorum concors Scriptorum chorus,

Te profugorum civium, et exulum lacrymabilis, munerus,

Te Italorum martyrum candidatus damnat exercitus,

Te per orbem terrarum Pii anathematizant Decreta,

Patrem tartareae Potestatis:

Ministrum tuum verum Metternich, et unicum filium

Radetzky ubi utroquem foetidum procedentem spiritum;

Tu proecursa Regni Antichristi,

Tu Neronis novissimus et simillimus es filius;

Tu ad perdendum de terra hominem, non horruisti humani sanguinis hostia

Tu devicto mortis orrore, infantium renovasti caedem Hebracorum,

Tu ad dexteram Plutonis sedebis in regione ignis,

Judicaris Regni finem quamtocius esse habiturus:

Ne ergo ultra subditis tuis salvias, quorum opes et sanguinem suxisti,

Nos pudet cum roscidis Patibus et sattellibus tuis infamias numerari

Ne dicas nos populum tuum; sed valedic haereditati tuae,

Et relinque eos, et apage ab illis in aeternum:

Per singulos dies, per annos, per aevum maledicimus te,

Et conculcamus Aulicum Concilium tuum in saeculum saeculi.

Profiscere, Ferdinande, die isto, ne veniat tibi Dies irae,

Hinc habeant carnifices tui, ne libent fructus Fratris Alberici

Fiat Justitia tuae, Domine, super eum sicut clamor innocentium pervenit ad te

Ferdinandus, Metternich, Radetzky detrudatur in ignem aeternum.

The materials published on this site can be used freely. In case of publication, websites included, please request the authorization of the Teachers Resources Center.